라틴어 문장 검색

huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus, namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur, circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:2)
nullus illi ita inimicus, qui posset eius extorquere maledictum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:9)
secuta quidem est ultio extinctum, sed magis prosunt ista victuris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:3)
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores accepit pectique iubas hominemque vereri edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, si semel adverso radiavit lumine ferrum, eiurata fides domitorque inimicus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:79)
Haec fortuna domus, subitas inimica levavit Parca manus, quo, diva, feros gravis exseris ungues?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus60)
orbitas omni fugienda nisu, quam premit votis inimicus heres, optimo poscens - pudet heu!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum12)
"exegit poenas, hominum cui cura suorum, quo Pietas auctore redit terrasque revisit, quem timet omne nefas, satis haec lacrimandaque nobis ultio, quin saevas utinam exorare liceret Eumenidas timidaeque avertere Cerberon umbrae immemoremque tuis citius dare manibus amnem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii34)
"ubi letifer anguis, ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri, si quis honos dictis, aut vos exstinguite ferro, ne tristes dominos orbamque inimica revisam Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo cesserit, hocne ferens onus inlaetabile matris transfundam gremio?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권234)
iungunt discordes inimica in foedera dextras Belidae fratres;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권105)
quale vaporifera saxum Polyphemus ab Aetna lucis egente manu tamen in vestigia puppis auditae iuxtaque inimicum exegit Ulixen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권273)
iam supra sacra ferarum corpora maerenti iuvenis iacet ultio Baccho.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권293)
"quae superum labes inimicum impegit Averno aethera?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권10)
"neu mitis Adrastus praevaleat plebesque, cave, Lernaea moretur, vade, et in alternas inimica revertere pugnas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권50)
"urbem armis opibusque gravem et modo civibus artam, ceu caelo deiecta lues inimicave tellus, hausisti vacuamque tamen sublimis obumbras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권128)
"quid tale iubere, rex inimice, potes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권383)

SEARCH

MENU NAVIGATION