라틴어 문장 검색

et subura, cum tribus litteris notatur, c tertiam ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 295:3)
haec notanda breviter existimavi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 30:1)
virtus praeceptoris haberi solet nec immerito diligenter in iis, quos erudiendos susceperit, notare discrimina ingeniorum et, quo quemque natura maxime ferat, scire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 129:1)
apud Platonem quoque Gorgias in libro, qui nomine eius inscriptus est, idem fere dicit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 214:1)
a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus est, quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est, Aristotelis, in quo est, finem esse rhetorices ducere homines dicendo in id, quod actor velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 219:3)
homines enim, sicuti in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita, cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam rationem eorum adiecerunt ipsi quoque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 29:2)
sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri, qui confirmant illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 78:1)
unde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 120:5)
tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C. Caesarem in vituperando Catone notaverit Cicero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 216:3)
magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 68:2)
nam, quae priores beneficio ingenii singula invenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata sunt omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 215:3)
proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περι` γελοίου inscribitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 131:1)
haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 146:4)
unius, qui cenae defuerat, nomen tumulo, quem exstruxerant, inscripserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 159:2)
Cimber hic fuit, a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto notatum est, germanum Cimber occidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 91:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION