라틴어 문장 검색

Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnes exequi numeros, ut sciat, quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 5:2)
Sive alios observare volueris - liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito - et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 4:1)
" Sic composito nihil accidet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 5:3)
Ire autem possunt placidis atque compositis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 20:4)
Non sunt enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem quietum compositumque formata, nec depressa sed plana.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 8:3)
quaedam esse composita, ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 6:4)
Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 8:2)
itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 28:5)
Si ille sanus est, si compositus, gravis, temperans, ingenium quoque siccum ac sobrium est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:2)
multae difficultates locorum, multae temporum etiam et instructis ad voluptatem prohibentes occurrent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 3:2)
epulae regia instructae domo, quales fuerunt ultimae Phrygibus dapes, celebrantur:
(세네카, 아가멤논 16:11)
si bis bonis fuerit instructa, dotata est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 5:6)
Vbi est patrimonium tuum illud quod tyrannos instruit, quod adulteros facit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 7:17)
quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putauerunt, ut ego militare uellem, tu uetares.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 13:9)
instruit etiam quos non sibi exercet.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION