라틴어 문장 검색

7. Verum quia sol noster, sive desiderii fervor hoc submoneat sive facies veritatis, aut morari iam creditur aut retrocedere supputatur, quasi Iosue denuo vel Amos filius imperaret, incertitudine dubitare compellimur et in vocem Precursoris irrompere sic:
(단테 알리기에리, Epistolae 47:1)
Habeo preter hec preceptorem Phylosophum qui, cuncta moralia dogmatizans, amicis omnibus veritatem docuit preferendam. 12.
(단테 알리기에리, Epistolae 77:8)
nonne dulcissimas veritates potero speculari ubique suo celo, ni prius inglorium ymo ignominiosum populo Florentineque civitati me reddam ?
(단테 알리기에리, Epistolae 88:6)
"Sicut res se habet ad esse, sic se habet ad veritatem";
(단테 알리기에리, Epistolae 95:2)
Propterea quod esse talium dependet ab alio, consequens est quod eorum veritas ab alio dependeat:
(단테 알리기에리, Epistolae 95:6)
Quod autem subicit de magis et minus, habet veritatem in manifesto;
(단테 알리기에리, Epistolae 116:4)
66. Et postquam premisit hanc veritatem, prosequitur ab ea, circumloquens Paradisum;
(단테 알리기에리, Epistolae 117:1)
Et quod dico de celo lune, intelligendum est de omnibus preter primum.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:5)
Sic ergo patet quod cum dicit 'in illo celo quod plus de luce Dei recipit', intelligit circumloqui Paradisum, sive celum empyreum.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:16)
Ad que intelligenda sciendum est quod intellectus humanus in hac vita, propter connaturalitatem et affinitatem quam habet ad substantiam intellectualem separatam, quando elevatur, in tantum elevatur ut memoria post reditum deficiat, propter transcendisse humanum modum. 79.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:3)
89. In parte vero executiva, que fuit divisa iuxta totum prologum, nec dividendo nec sententiando quicquam dicetur ad presens, nisi hoc, quod ubique procedetur ascendendo de celo in celum, et recitabitur de animabus beatis inventis in quolibet orbe, et quod vera illa beatitudo in sentiendo veritatis principium consistit;
(단테 알리기에리, Epistolae 127:1)
Inde est quod ad ostendendum gloriam beatitudinis in illis animabus, ab eis, tanquam videntibus omnem veritatem, multa querentur que magnam habent utilitatem et delectationem. 90.
(단테 알리기에리, Epistolae 127:6)
Omnium hominum quos ad amorem veritatis natura superior impressit hoc maxime interesse videtur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:2)
Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis estendere veritates. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:6)
Cumque, inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere immediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION