라틴어 문장 검색

[Detrahere autem de altero sui commodi causa magis est contra naturam quam mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem.] Itemque magis est secundum naturam pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in concilio caelestium collocavit, quam vivere in solitudine non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis voluptatibus abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine et viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 29:3)
Quae enim videntur utilia, honores, divitiae, voluptates, cetera generis eiusdem, haec amicitiae numquam anteponenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:3)
Quam miser virtutis famulatus servientis voluptati!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:4)
an legere intellegenter voluptates?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:6)
Fac nihil isto esse iucundius, quid cogitari potest turpius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:7)
Quamvis enim multis locis dicat Epicurus, sicuti dicit, satis fortiter de dolore, tamen non id spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona voluptate terminaverit, mala dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:9)
nam qui potest temperantiam laudare is, qui ponat summum bonurn in voluptate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:11)
est enim temperantia libidinum inimica, libidines autem consectatrices voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:12)
prudentiam introducunt scientiam suppeditantem voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:2)
dicunt enim voluptatis magnitudinem doloris detractione finiri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:6)
Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:8)
Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae honestati esset contraria, sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:1)
Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:2)
Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:2)
Nam, ut tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis certe nihil habebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION