라틴어 문장 검색

quibus enim id persuasum esset, ut nihil mallent esse se, quam bonos viros, eis reliquam facilem esse doctrinam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 204:3)
meam facilitatem laudatote, cum vobis non meo iudicio, sed vestro studio inductus non gravate respondero.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 208:5)
acuto homine nobis opus est et natura usuque callido, qui sagaciter pervestiget, quid sui cives eique homines, quibus aliquid dicendo persuadere velit, cogitent, sentiant, opinentur, exspectent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 223:2)
Quod vero viros bonos iure civili fieri putas, quia legibus et praemia proposita sint virtutibus et supplicia vitiis, equidem putabam virtutem hominibus, si modo tradi ratione possit, instituendo et persuadendo, non minis et vi ac metu tradi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 247:2)
et illa orationis suae cum scriptis alienis comparatio et de alieno scripto subita vel laudandi vel vituperandi vel comprobandi vel refellendi causa disputatio non mediocris contentionis est vel ad memoriam vel ad imitandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 257:2)
Ergo, ut ad primum illud revertar, sit orator nobis is, qui, ut Crassus descripsit, accommodate ad persuadendum possit dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:1)
nunc hoc propono, quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse perfecto oratore praeclarius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 33:3)
Quis cohortari ad virtutem ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem vehementius frangere accusando potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 35:4)
ita vim oratoris cum exprimere subtiliter visus es, tum laudare copiosissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 39:3)
quod quidem eloquentem vel optime facere oportet, ut eloquentiam laudet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 39:4)
'Ita,' inquit Antonius 'et in eo quidem genere scio et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos esse vehementer, cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 44:1)
ex eis enim fontibus, unde [ad] omnia ornamenta dicendi [praecepta] sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae sint in homine laudanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 45:1)
qui laudabit quempiam, intelleget exponenda sibi esse fortunae bona;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 45:5)
deinde, quid sapienter is, quem laudet, quid liberaliter, quid fortiter, quid iuste, quid magnifice, quid pie, quid grate, quid humaniter, quid denique cum aliqua virtute aut fecerit aut tulerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 46:5)
haec et quae sunt eius generis facile videbit, qui volet laudare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 46:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION