라틴어 문장 검색

per quae fit, ut minime moveatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장67)
ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장111)
inferioresque dentes longius quam superiores excedunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장5)
rursus iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장3)
Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et vatium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장5)
Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 9:3)
longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos uiuos inciderint, considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, leuorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et siue quid inseritur alteri, siue quid partem alterius in se recipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 23:3)
minimeque nubilo caelo soli aperienti se * * committere, ne modo frigus, modo calor moueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 3:3)
Quod ad aetates uero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuuenes, minime pueri et senectute confecti.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 32:1)
Vitari etiam grauedines destillationesque possunt, si quam minime qui his oportunus est loca aquasque mutet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:2)
non uti cibis uariis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 1:5)
Minime uero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:2)
Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 2:1)
periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 1:2)
Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, longius tamen tempus habiturum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 5장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION