라틴어 문장 검색

quod autem videmus e caelo stellas quasi labi, ἀπόῤῥοιαι sunt ignis aetherii, quae fiunt cum vehementior ventus altiora conscenderit et trahere exinde ali- quas particulas coeperit, quae simulant casum stellarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3663)
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:3)
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit, nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput, set hae ita circulo qui zodiacus dicitur sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum quas Graeci Πλειάδασ, nos Vergilias vocamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 7:1)
Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum clarissimus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus, stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae post navalem illam victoriam Lysandri, qua Athenienses conciderunt, qua in pugna quia Castor et Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse dicebantur, eorum insignia deorum, stellae aureae, quas dixi, Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt neque repertae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 109:2)
Atque illud etiam cuimodi esset considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret quo tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quaerebatque qui conveniret diversam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 20:1)
Quo autem, inquit, pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION