라틴어 문장 검색

Oblivisci quidem suorum ac memoriam cum corporibus efferre et effusissime flere, meminisse parcissime, - inhumani animi est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 24:1)
meminisse perseveret, lugere desinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 24:4)
Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 3:3)
Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 3:1)
" Ita tamen hoc seponas volo, ut memineris maiores nostros, qui crediderunt, Stoicos fuisse;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 1:2)
Attalum memini cum magna admiratione omnium haec dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 14:1)
Scit enim, quo exiturus sit, qui unde venerit meminit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 15:2)
Hanc vitam agere eodem tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam, praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius paupertatem confitenti " sero," inquit, " experrectus es."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 10:3)
Esse, bibere, frui patrimonio, hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 10:4)
Meminisse debes sobolis ex illo tuae.
(세네카, 아가멤논 3:36)
Equidem et iugales filiae memini faces et generum Achillem:
(세네카, 아가멤논 3:37)
Ab ea controuersia incipiam quam primam Latronem meum declamasse memini admodum iuuenem in Marulli scola, cum iam coepisset diem ducere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 24:5)
Hanc partem memini apud Cestium declamari ab ALFIO FLAVO, ad quem audiendum me fama perduxerat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 22:3)
Hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controuersiam de illa quae egit cum uiro malae tractationis, quod uirgo esset, et damnauit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 22:1)
Othonem IVNIVM patrem memini colorem stultum inducere, quod minus ferendum est quod libros colorum edidit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION