라틴어 문장 검색

Paupertatem times?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:10)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
"Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:14)
"Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:19)
Timeamus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 5:10)
"Dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi caro."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:14)
"Rex enim alium non timebat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:30)
"Qui mortificavit membra sua et in imagine perambulabat, non timet dicere:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:30)
Quod si voluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:17)
Teste est tribunal, ante quod iacui, iudicium teste est, quod timui - ita mihi numquam contingat talem incidere quaestionem!
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:23)
timeat, qui strumosus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:3)
Per fidei commissa legibus inludimus, et quasi maiora sint imperatorum scita quam Christi, leges timemus, evangelia contemnimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:7)
Timent enim, ne perdant ministerium, et vivacem senem Mathusalae annis conparant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:15)
amare filiorum, timere servorum est:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:12)
nulla nuptias contemptura timeat egestatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION