라틴어 문장 검색

quod nisi me quacumque novas incidere lites ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS10)
Atque haec ut certis possemus discere signis, aestusque pluviasque et agentis frigora ventos, ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret, quo signo caderent austri, quid saepe videntes agricolae propius stabulis armenta tenerent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:1)
Non illa quisquam me nocte per altum ire, neque a terra moneat convellere funem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:16)
Ille etiam caecos instare tumultus saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:20)
hic iam galbaneos suadebo incendere odores mellaque harundineis inferre canalibus, ultro hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:5)
Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidiim caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro, Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 11)
inmortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 74)
omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci lectorem delectando pariterque monendo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:22)
ut scriptor si peccat idem librarius usque, quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus ridetur, chorda qui semper oberrat eadem, sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, quem bis terve bonum cum risu miror;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:5)
isne tibi melius suadet, qui
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 137)
invidia Siculi non invenere tyranni maius tormentum, qui non moderabitur irae, infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, dum poenas odio per vim festinat inulto, ira furor brevis est:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 235)
monitus multumque monendus, privatas ut quaerat opes et tangere vitet scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo, ne, si forte suas repetitum venerit olim grex avium plumas, moveat cornicula risum furtivis nudata coloribus, ipse quid audes?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 312)
Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu) quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto, percontatorem fugito:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1829)
an melius quis habet suadere?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 169)
'quid mi igitur suades?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION