라틴어 문장 검색

Duae sunt etenim necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias eum ambulare necesse est. Quod enim quisque nouit id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime se cum illam simplicem trahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:3)
Hanc enim necessitatem non propria facit natura sed condicionis adiectio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:4)
Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter diuinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eueniet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:9)
Haud igitur iniuria diximus haec si ad diuinam notitiam referantur necessaria, si per se considerentur necessitatis esse nexibus absoluta, sicuti omne quod sensibus patet si ad rationem referas uniuersale est, si ad se ipsa respicias singulare.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:12)
Sed si in mea, inquies, potestate situm est mutare propositum, euacuabo prouidentiam, cum quae illa praenoscit forte mutauero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:13)
Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutis omni necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:21)
Magna uobis est, si dissimulare non uultis, necessitas indicta probitatis cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:25)
Quod potens et volens de necessitate agit, hoc est verum in hora ad quam voluntas est determinata.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 79:2)
Modo, licet aeterna sit potestas Dei qua potuit mundum facere, et voluntas qua voluit, quia tamen illa voluntas solum erat respectu horae in qua mundus factus sit, ideo mundus est novus, licet voluntas Dei sit aeterna.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 79:3)
Plancus interim legatus petit a Caesare, uti sibi daret potestatem cum Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem.
(카이사르, 아프리카 전기 4:2)
Hac necessitate Caesar coactus privatos ambiendo et blande appellando aliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat.
(카이사르, 아프리카 전기 21:1)
Qua necessitate coacti veterani milites equitesque qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data vitam eorum producebant.
(카이사르, 아프리카 전기 24:6)
Messium aedilicia functum potestate Acyllam iubet proficisci.
(카이사르, 아프리카 전기 33:5)
Potestate facta 'saepenumero' inquiunt 'imperator, complures Gaetuli qui sumus clientes C.
(카이사르, 아프리카 전기 35:5)
Quos quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debetis, rem publicam cum optimo quoque defendetis, certum est vobis vitam et pecuniam donare.
(카이사르, 아프리카 전기 44:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION