라틴어 문장 검색

Oeconomici sic effectus provideri certius possunt, iis spectatis quae fieri possunt et forte necessitate praecepta plus pecuniae collocandi, ad effectus haud optatos expediendos, qui emendari possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:4)
Etiam atque etiam confirmamus quaestiones scientificas nolle definire Ecclesiam, neque politicae rei locum occupare, sed ad probum liquidumque dialogum invitamus, ut singulares necessitates vel ideologiae bonum commune ne laedant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 241:2)
Praeterea cum de biodiversitate fit mentio, summum respicitur uti copia oeconomicarum opum, quae adhiberi potest, at serio animo verum rerum pondus, earum momentum apud personas et culturas, commoditates necessitatesque pauperum non considerantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:6)
Instrumentalis rationalitas, quae immotam solummodo secum fert realitatis analysim, illius momenti considerata necessitate, adest tum cum ipse mercatus opes impertitur, tum cum id efficit ordinans Status.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:6)
Compluries diversarum aetatum culturae limites hanc conscientiam proprii ethici spiritalisque patrimonii finxerunt, sed utique ad cuiusque fontes reditus sinit ut religiones hodiernis necessitatibus melius respondeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 255:5)
Si est huiusmodi subiecti genus, quod in societate vult praevalere, normae tantum observabuntur cum eius necessitatibus non contradixerint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:6)
Itaque valent imminuere necessitates non expletas et extenuant fatigationem et aegritudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:4)
Felicitas expostulat ut sciamus finire quasdam necessitates quae nos attonant, sic parati ad multiplices facultates amplectendas quas vita nobis praebet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:6)
Oportet ut addatur animus ad loquendum de integritate vitae humanae, de necessitate promovendi et coniungendi omnia magna bona.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 285:4)
Coram idolo haud in discrimen versatur facultas alicuius vocationis quae efficiat ut a propriis securitatibus exeatur, quia idola « os habent et non loquentur » (Ps 115,5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:8)
Suorum inimicorum vi perterritus, rex securitatem requirit quae ex foedere cum magno Assyriae imperio evenire potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:9)
Quoniam credibilis est Deus, consentaneum est Ei confidere, propriam securitatem eius in Verbo aedificare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:11)
Si fides ita esset, Achaz rex recte ageret suam vitam ac sui regni securitatem animi quadam commotione in discrimine haud ponens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:6)
Ne animum obduremus, securitas fidei in iter nos inducit atque facit ut testimonium et dialogus cum omnibus institui possint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:10)
Aqua Baptismatis est fidelis, quoniam ipsi confidere possumus, eo quod eius fluxus in amoris Iesu vim immittitur, fontem securitatis in vitae nostrae itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION