라틴어 문장 검색

Sed honori summo nuper nostro Miloni fuit, qui gladiatoribus emptis rei publicae causa, quae salute nostra continebatur, omnes P. Clodi conatus furoresque compressit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:6)
nimis mihi praefracte videbatur aerarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 112:3)
Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:14)
Cum sit is inhumanus, qui non concedat, nec ei quicquam fiat iniuriae, vitae et saluti consulendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 118:3)
Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:4)
sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 34:2)
et C. Sempronios, quorum pater, homo prudens et gravis, haudquaquam eloquens, et saepe alias et maxime censor saluti rei publicae fuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:3)
auspicia, quibus ego et tu, Crasse, cum magna rei publicae salute praesumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 39:4)
eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et integritas ad salutem vocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 35:3)
ut cum L. Opimi causam defendebat apud populum, audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece negabat, sed id iure pro salute patriae factum esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 106:2)
"aut senatui parendum de salute rei publicae fuit aut aliud consilium instituendum aut sua sponte faciendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 165:2)
"si omnes, qui rei publicae consulunt, cari nobis esse debent, certe in primis imperatores, quorum consiliis, virtute, periculis retinemus et nostram salutem et imperi dignitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 168:2)
ac, si illae seditiones saluti huic civitati fuissent, non continuo, si quis motus populi factus esset, id C. Norbano in nefario crimine atque in fraude capitali esse ponendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:4)
nihil mihi ad existimationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse, quam si is, qui saepe alienissimis a me, sed meis tamen civibus saluti existimarer fuisse, sodali meo auxilium ferre non potuissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:3)
de cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae severius, tamen id ipsum, quod ille contra popularis homines diceret, populare omnibus et iucundum videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION