라틴어 문장 검색

Haec circa aerea rota iacet, usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade, totaque die et nocte lucente.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.10)
An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis Caeruleus placidis per vada serpis aquis, Quantus et aetherio contingens vertice nubes Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 77)
Venti temeraria uota, aeriae et nubes diripienda ferant.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 616)
inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 197:2)
ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 310:1)
occasune urbis voltis finire imperium?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 567:5)
nec ulla species cladesque belli abest velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 104:1)
hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operibus tamen, non vi expugnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 259:1)
demum postquam nihil usquam hostile cernebatur viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 426:1)
- deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati sunt invasuros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 431:1)
post occasum solis signum receptui datum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 458:1)
iam enim praeceps in occasum sol erat et appetens nox periculosa et suspecta omnia etiam victoribus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 610:2)
tum nemini visum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderent iter;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 299:1)
nam cum vix iam per se resisterent decem milibus equitum quattuor milia et fessi integris plerisque, obruti sunt insuper velut nube iaculorum a Baliaribus coniecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 585:1)
Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium quod ex adverso erat conspexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION