라틴어 문장 검색

Oderint, dum metuant, ignarus, quanta rabies oriatur, ubi supra modum odia creverunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:3)
Hoc enim inter cetera vel pessimum habet crudelitas, perseverandum est nec ad meliora patet regressus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:2)
Quemadmodum domini crudeles tota civitate commonstrantur invisique et detestabiles sunt, ita regum et iniuria latius patet et infamia atque odium saeculis traditur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 110:1)
Utinam quidem eadem homini lex esset et ira cum telo suo frangeretur nec saepius liceret nocere quam semel nec alienis viribus exercere odia !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 115:2)
Crudelitas minime humanum malum est indignumque tam miti animo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:1)
tunc illi dirus animi morbus ad insaniam pervenit ultimam, eum crudelitas versa est in voluptatem et iam occidere hominem iuvat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 142:2)
Matura talem virum a tergo sequitur aversio, odia, venena, gladii;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 143:1)
Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo crucis periculo ultae sunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:1)
Sed puta esse tutam crudelitatem, quale eius regnum est ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 148:1)
nisi eodem tempore grex miserorum sub ictu stetit, crudelitatem suam in ordinem coactam putat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 150:5)
Ut raro, invitus et cum magna cunctatione, ita aliquando scribas necesse est istud, quod tibi in odium litteras adduxit, sed, sicut facis, cum magna cunctatione, cum multis dilationibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 9:4)
Crudelitas, quae nihil aliud est quam atrocitas animi in exigendis poenis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:4)
" Haec crudelitas quidem ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:6)
Possumus dicere non esse hanc crudelitatem, sed feritatem, cui voluptati saevitia est;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:3)
Possumus effugere cavillationem et ita finire, ut sit crudelitas inclinatio animi ad asperiora.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION