라틴어 문장 검색

praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et celeritate caecata oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:5)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
Me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetate plena litteratae senectutis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:10)
vox canora, verba non horrida sane, ut plena esset animi et terroris oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:5)
Anti- quam eius actionem multum tamen et splendida et grandis et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:3)
ita reconditas exquisitasque sententias mollis et perlucens vestiebat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:1)
erant autem et verborum et sententiarum 'illa lumina quae vocant Graeci σχήματα, quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 3:1)
sive consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive quod non nosset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:7)
Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:5)
Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:4)
In- sulsitatem enim et insolentiam tamquam insaniam quandam orationis odit, sanitatem autem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratoris probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:7)
Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:15)
quorum Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari Lysiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 1:2)
Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum historiam quae erant Athenis ipsius aetate gestae non tam historico quam oratorio genere perscripsit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 1:3)
Orationes autem quas interposuit - multae enim sunt - eas ego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION