라틴어 문장 검색

qui cum pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset, in primos ordines adequitavit demptaque galea inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, provocavit ad pugnam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 33:2)
Equi binos armatos vehunt, quorum invicem singuli repente desiliunt et equestris pugnae ordinem turbant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 26:3)
Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 5:1)
Cui Scythae admotos ordines equitum in primo ripae margine opponunt, ut ne adplicari quidem terrae rates possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 6:2)
Itaque inconposito agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 5:1)
Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur, multique prius metu quam labore defetigati prostraverant humi corpora, quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 7:1)
Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 28:1)
Ac, ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 32:3)
separatum a reginae ordine agmen est aequatque hixuriam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 33:1)
Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operae videbatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 42:1)
Una ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt, armaque capere milites et ire in ordines iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 31:3)
Iamque, ut destinatum erat, invaserat ordines hostium, cum Coenus ingenti vi a laevo cornu invehitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 18:2)
Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 25:1)
Nec segnius belua instincta rabie, nondum saucia invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 36:1)
Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam Graeciae vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION