라틴어 문장 검색

Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:1)
utque ostenderet persolutum dis, signavit dicens:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:4)
Videndum etiam ne et illam hostiam ostendat animalem:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:1)
Observatum est a sacrificantibus ut, si hostia quae ad aras duceretur fuisset vehementius reluctata ostendissetque se invitam altaribus admoveri, amoveretur, quia invito deo offerri eam putabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 8:1)
Non mirum ergo, si praesidio religionis tutam insulam semper ostendens ad reverentiam sibi locorum accessisse dicit continuam saxi eiusdem, id est insulae, firmitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 8:2)
Adiciendo deinde sacrum ostendit morem cerimoniis dicatum, quod Festus adseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 12:3)
in quo ostendit aperte morem esse ritus sacrorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:1)
Utque praeter evocationem etiam vim devotionis ostenderet, in qua praecipue Iuppiter, ut diximus, invocatur, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 15:1)
Nam ostendit deo non litatum ideo secutum Horrendum dictu et visu mirabile monstrum
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 6:3)
Sed quod ait Plinius de accipenseris squamis, id verum esse maximus rerum naturalium indagator Nigidius Figulus ostendit, in cuius libro de animalibus quarto ita positum sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:4)
fuisse autem etiam M. Varro ostendit, qui enumerans, quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his verbis in libro Rerum humanarum undecimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 12:2)
Id ostendunt cum multi alii tum etiam C. Titius, vir aetatis Lucilianae, in oratione qua legem Fanniam suasit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:1)
Sed et Lucilius, acer et violentus poeta, ostendit scire se hunc piscem egregii saporis qui inter duos pontes captus esset, eumque quasi ligurritorem catillonem appellat, scilicet qui proxime ripas stercus insectaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 17:2)
Ac simul hoc dicens amygdalam de lance tulit et ostendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:2)
Nam et Homerus, qui citreum θύον appellat, ostendit esse odoratum pomum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION