라틴어 문장 검색

Nocte coepta egressus augurali per occulta et vigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria per iocos eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장1)
nec dubium habebatur labare hostis petendaeque pacis consilia sumere, et si proxima aestas adiceretur, posse bellum patrari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장3)
sic Sugambros in deditionem acceptos, sic Suebos regemque Maroboduum pace obstrictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장9)
neque paenitere quod ipsorum in manu sit, integrum adversum Romanos bellum an pacem incruentam malint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장4)
missus tamen Drusus, ut rettulimus, paci firmator.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장11)
structi et arcus circum latera templi Martis Vltoris cum effigie Caesarum, laetiore Tiberio quia pacem sapientia firmaverat quam si bellum per acies confecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장2)
sexto demum consulatu Caesar Augustus, potentiae securus, quae triumviratu iusserat abolevit deditque iura quis pace et principe uteremur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장5)
inesse mulierum comitatui quae pacem luxu, bellum formidine morentur et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus convertant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장3)
cetera promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장6)
miseram pacem vel bello bene mutari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장6)
nedum pulcherrimo populi Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장4)
namque illa aetas duo pacis decora simul tulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장3)
immota quippe aut modice lacessita pax, maestae urbis res et princeps proferendi imperi incuriosus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장5)
is praetorem provinciae L. Pisonem, pace incuriosum, ex improviso in itinere adortus uno vulnere in mortem adfecit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장2)
Eodem anno Frisii, transrhenanus populus, pacem exuere, nostra magis avaritia quam obsequii impatientes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION