라틴어 문장 검색

Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 10:2)
Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 11:4)
Nec multum eius intererat, an sic lavaretur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 11:5)
vere in exilio vixit, qui sic lavabatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:3)
" Immo, si scias, non cotidie lavabatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:4)
Nam, ut aiunt, qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:5)
Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:2)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)
Praecipiemus, ut naufrago manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente panem suum dividat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 51:7)
tunc te admirabor, si contempseris etiam sordidum panem, si tibi persuaseris herbam, ubi necesse est, non pecori tantum, sed homini nasci, si scieris cacumina arborum explementum esse ventris, in quem sic pretiosa congerimus tamquam recepta servantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:5)
Utrum hic panis sit plebeius an siligineus, ad naturam nihil pertinet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 3:3)
Non habet panem meus pistor;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 2:1)
" Malum panem " inquis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 2:3)
exspectabo ergo nec ante edam quam aut bonum panem habere coepero aut fastidire desiero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 2:8)
manus manum lavat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION