라틴어 문장 검색

stat sanguineo discissus amictu Luctus atrox caesoque invitat pectore matres, scrutantur galeas frigentum inventaque monstrant corpora, prociduae super externosque suosque, hae pressant in tabe comas, hae lumina signant vulneraque alta rigant lacrimis,pars spicula dextra nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant bracchia trunca loco et cervicibus ora reponunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권50)
Ergo manu vittas damnataque vertice serta deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos inviso de monte redit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권221)
"parcite, parcite!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권266)
"- haec pietate potens solis abiecit in arvis non regem dominumve, alienos impia partus, hoc tantum, silvaeque infamis tramite liquit, quem non anguis atrox - quid enim hac opus, ei mihi, leti mole fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권48)
primus teneri laesisse lupatis ora et litoreo domitasse in pulvere fertur, verberibus parcens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권111)
"propere monitus iramque parentis ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo distinet et raucae circumtonat ira Maleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권3)
abiecere madentes, sicut erant, clipeos, nec quisquam spicula tersit, nec laudavit equum, nitidae nec cassidis altam compsit adornavitque iubam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권87)
sed prohibet paulumque umeri libare sinistri praebuit et merito parcit Tritonia fratri, ille tamen nec stare loco nec comminus ire amplius aut voltus audet perferre cruenti Tydeos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권230)
simul audacem non ense nec hasta dignatus leviter digitis imbelle solutis abiecit iaculum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권251)
tandem ille abiectis, vix quae portaverat, armis nudus in egregii vacuum iam corpus amici procidit et tali lacrimas cum voce profudit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권24)
"arma puer rapui, nec te retinente quievi, nec tibi sollicitae tandem inter bella peperci, vive igitur potiusque animis irascere nostris, et iam pone metus, frustra de colle Lycaei anxia prospectas, si quis per nubila longe aut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권384)
"stat parcere mundo caelitibusque meis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권61)
mox intellecto magis ac magis aeger anhelat volnere, nec parcit cedenti atque increpat hostis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권291)
vosque malis hominum, Stygiae, iam parcite, divae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권311)
Bonis nocet, quisquis pepercerit malis.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B9)

SEARCH

MENU NAVIGATION