라틴어 문장 검색

idemque Q. Fabi Maximi dictatoris,cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha11)
tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 340:1)
praetores dissimulare primo et trahenda morae esse ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 349:1)
secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 401:2)
itinera quam maxume frequentia occupari iubet, tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 135:3)
enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 277:1)
legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt, precantes ut a caedibus et ab incendiis parceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 379:1)
multa secum quonam inde ire pergeret volventi subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii volgo fremebant et ipse non dissimulabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 95:1)
nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 190:2)
odistis et exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 441:2)
quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae, nec ulli puberum qui obvius fuit parcebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 656:1)
deinde, ut clarior res erat quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 726:2)
cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium peregit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha8)
ceterum deos immortales, miseritos nominis Romani, pepercisse innoxiis exercitibus, temeritatem consulum ipsorum capitibus damnasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 501:1)
In concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION