라틴어 문장 검색

Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 13:5)
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:1)
Quid est aliud, quod tibi eripi doleas?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 17:1)
Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 4:3)
Dies illi lucem infundit, nox eripit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:1)
sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:4)
nemo ex illo quicquam mihi eripuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 3:2)
Seneca Lucilio suo salutem Peperceram tibi et quicquid nodosi adhuc supererat, praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum, quae a nostris dicuntur, ut probetur virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 851)
Qui illam numero aestimat et mensura et partibus, id illi, quod habet eximium, eripit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 22:5)
Virtutem enim illi non eripiet, sed opera eius inpediet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 31:5)
Fallit me hora, si parcit, sed ne sic quidem fallit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 17:7)
Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 30:6)
illi mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 45:2)
Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides in ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 45:1)
Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION