라틴어 문장 검색

ipse qua gravitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat eadem et populi in se saevientis iniuriam tulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 324:1)
neque vos pretio pepercisse homines credent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 716:3)
idemque Q. Fabi Maximi dictatoris,cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha11)
tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 340:1)
secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 401:2)
An vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec vilia capita saevitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 77:1)
itinera quam maxume frequentia occupari iubet, tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 135:3)
enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 277:1)
legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt, precantes ut a caedibus et ab incendiis parceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 379:1)
itaque cadente iam Euro, qui per dies aliquot saevierat, prior Bomilcar movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 414:1)
nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 190:2)
non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:1)
odistis et exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 441:2)
in corpora quae reliqua essent saevirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 492:4)
quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae, nec ulli puberum qui obvius fuit parcebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 656:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION