라틴어 문장 검색

namque et coniuges ipsi, quamquam nupti nuper, his moribus agunt, hac verecundia, vere ut agnoscas, si semel videris, plurimum esse quod differat ille honestissimus uxorius amor figmentis inlecebrisque concubinalibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 4:3)
"attamen hunc, quem maesta mihi solacia linquis, hunc saltem sub corde tene et concede precanti hoc solum, pariat ne quid tibi barbara coniunx, ne qua det indignos Thetidi captiva nepotes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:139)
Turre procul summa lacrimis comitata sororum commissumque tenens et habentem nomina Pyrrhum pendebat coniunx oculisque in carbasa fixis ibat et ipsa freto, et puppem iam sola videbat, ille quoque obliquos dilecta ad moenia vultus declinat viduamque domum gemitusque relictae cogitat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권10)
tibi Phoebus et Euhan et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat amplexum niveos optatae coniugis artus floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam9)
durum et deserti praerepta coniuge partem conclamare tori, maesta et lamenta sororum et fratrum gemitus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati3)
nam quis inexpleto rumpentem pectora questu complexumque rogos incumbentemque favillis aspiciens non aut primaevae funera plangi coniugis aut nati modo pubescentia credat ora rapi flammis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum2)
"ergo et Thessalici coniunx pensare mariti funus et immitem potuit Styga vincere supplex Thracius?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum71)
nec minor his tu nosse Iidem vitamque maritis dedere, sic certe cineres umbramque priorem quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori coniugis ingentes iterasti pectore planctus, iam mea.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 22)
sed satis, hoc, coniunx, satis est dixisse:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 39)
venies, carissima coniunx.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 43)
laudati iuvenis rarissima coniunx, longa nec obscurum finem latura perenni temptamus dare iusta lyra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam7)
sed cum plaga recens et adhuc in vulnere primo nigra domus, miseram quis tunc accessus ad aurem coniugis orbati?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam11)
si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae Indorumque dares Serumque Arabumque potentes divitias, mallet eum paupertate pudiea intemerata mori vitamque rependere famae, nee frons triste rigens nimiusque in moribus horror, sed simplex hilarisque fides et mixta pudori gratia, quod si anceps metus ad maiora vocasset, illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas fulmineosque ignes mediique pericula ponti exciperet, melius, quod non adversa probarunt, quae tibi cura tori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam28)
quantus pro coniuge pallor!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam29)
Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno aspexere die, cum primum ingentibus actis admotus coniunx!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam39)

SEARCH

MENU NAVIGATION