라틴어 문장 검색

id enim fere sine continuo dolore esse non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 2:2)
Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:1)
aut si manibus quis in febre, et acuto morbo, vel insania, pulmonisve dolore, vel capitis, in veste floccos legit, fimbriasve diducit, vel in adjuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 6:3)
Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 6:4)
et is, cui somnus dolorem auget;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 8:3)
Quibus diu color sine morbo regio malus est, hi vel capitis doloribus conflictantur, vel terram edunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 3:1)
ubi dolor in imo ventre et coxis est, aqua inter cutem instat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 4:4)
coxaeque dolores manent:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 6:2)
Dolor autem articulorum, prout in pedibus, manibusve, aut alia qualibet parte sic est, ut eo loco nervi contrahantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 6:4)
Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, dein fluere desiit, hi vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes graves habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 7:1)
Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 7:2)
Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur, et desinunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 8:1)
Si mulier a partu vehementes [capitis] dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicesimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 8:4)
Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 9:1)
Cui fauces sanguine et interdiu et noctu replentur, sic, ut neque capitis dolores, neque praecordiorum, neque tussis, neque vomitus, neque febricula praecesserit, hujus aut in naribus, aut in faucibus ulcus [vel hirudo] reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION