라틴어 문장 검색

Qui cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege praefato, et solitum sibi opus euangelizandi exsequens, multos et exemplo uirtutis, et incitamento sermonis, uel incredulos ad Christum conuertit, uel iam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.4)
Haec autem dissonantia paschalis obseruantiae uiuente Aidano patienter ab omnibus tolerabatur, qui patenter intellexerant, quia, etsi pascha contra morem eorum, qui ipsum miserant, facere non potuit, opera tamen fidei, pietatis, et dilectionis, iuxta morem omnibus sanctis consuetum, diligenter exsequi curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:3)
Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.5)
Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, contigit, eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:2)
Persequitur poenis tristia facta Venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 815)
exercitum fundit fugatque, fusum persequitur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 114:2)
pulsum Romani persequuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 137:4)
ibi viribus nulla arte adiutis tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit, persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 164:1)
centurionibus datum negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 297:2)
Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, per hunc, inquit, castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque denique vi possim, exsecuturum nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 606:1)
patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos cives velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 55:3)
ita duo duarum civitatium exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 57:1)
equiti admoti equi ut persequi hostem posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 220:3)
adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 294:2)
Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 329:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION