라틴어 문장 검색

' 'age libertate Decembri, quando ita maiores voluerunt, utere:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.3)
quem, cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore flagrantem, non propter haec modo (quamquam sint magna) dignissimum hoc mutuae inter nos caritatis pignore iudicabamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 7:1)
et aliquid aequum sed prohibitum iure, ut libertas testamentorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 167:3)
nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 265:4)
neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 37:1)
personis applicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque, et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 39:2)
magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 68:2)
inde libertas , ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 117:2)
est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogator, libertas omnia enumerandi, quae responderi potuissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 181:3)
adfert his momentum et aetas et sexus et pignora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 42:1)
Quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:2)
namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 89:2)
idem, cum offensam vereretur, si obiurgaret populi segnitiam in asserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 252:1)
servus, cum manumittitur, fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 155:3)
servus invito domino libertatem non consequetur, addictus soluendo citra voluntatem domini consequetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 155:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION