라틴어 문장 검색

quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 12:1)
Namque animus inpurus, dis hominibusque infestus neque vigiliis neque quietibus sedari poterat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장4)
Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장2)
ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장4)
at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장3)
Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장3)
prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장6)
Nam uulgus, uti plerumque solet et maxime Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio aduersum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장8)
Ad ea rex satis placide verba facit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장7)
equi atque viri afflicti, ac multi uulneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장17)
Et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:2)
Haec et eiusmodi versanda in animo sunt, si volumus ultimam illam horam placidi expectare, cuius metus omnes alias inquietas facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 9:6)
Quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:3)
aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:4)
ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION