라틴어 문장 검색

obsessas fauces id est clausas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5081)
Pallene autem est chersonesus in Thracia, cuius in faucibus Torone est oppidum, ab uxore Protei co- gnominatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3904)
taenarias etiam fauces Taenarus Laconicae promun- torium est circa finem Maleae, ubi inferorum dicitur esse descensus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4661)
"Proinde si quid sapientiae vobis aut verecundiae est, desinite caeli plagas et mundi fata et secreta rimari:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:19)
Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:2)
Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 5:1)
Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 2:2)
Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 1:1)
Hic primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare omnem enuntiationem aut veram esse aut falsam, eam plagam potius accipiam quam fato omnia fieri conprobem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:4)
Itaque tertius quidam motus oritur extra pondus et plagam, cum declinat atomus intervallo minimo (id appellat ἐλά- χιστον);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 33:2)
aliam enim quandam vim motus habebant a Democrito inpulsionis, quam plagam ille appellat, a te, Epicure, gravitatis et ponderis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:4)
graviorem enim plagam accipiebat ut leviorem repelleret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 70:10)
habebit igitur linguam deus et non loquetur, dentes palatum fauces nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura corpori adfinxit ea frustra habebit deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:4)
Praeclare ergo Aristoteles "Si essent" inquit "qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus his omnibus quibus abundant i qui beati putantur, nec tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus evadere in haec loca quae nos incolimus atque exire potuissent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:1)
Atque haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum opes corruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION