라틴어 문장 검색

per quem squalore remoto pristina Romuleis infloruit artibus aetas, per quem fracta diu translataque paene potestas non oblita sui servilibus exulat arvis, in proprium sed ducta larem victricia reddit fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim, auspiciis capitique errantia membra reponit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:68)
Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones, nec eundem glabrae sues densaeque caeli statum nec eandem educationem cultumve quaerunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 26:4)
Multos enim iam memorabiles auctores comperi persuasum habere longo aevi situ qualitatem caeli statumque mutari, eorumque consultissimum astrologiae professorem Hipparchum prodidisse tempus fore, quo cardines mundi loco moverentur, idque etiam non spernendusauctor rei rusticaeSaserna videtur adcredidisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 4:1)
Saepe etiam querendi potestatem faciat de iis, qui aut crudeliter eos aut fraudulenter infestent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 18:2)
Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 3:3)
idque etiam in quibusdam provinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:4)
Verum in umido statu caeli recte provenit et ideo locis manantibus magis apta est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:4)
nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:3)
In iis autem locis, ubi desideratur sartio, non ante sunt attingendae segetes, etiam si caeli status permittat,quam cum sata sulcos contexerint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 4:1)
Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 4:2)
Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:3)
At si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 8:1)
Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 6:1)
quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed sunt generosiora sub Austro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 6:2)
Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION