라틴어 문장 검색

contione dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 674:1)
postquam nihil ex eo quod primo responderat mutabat, desperata pace ad Sycurium unde profectus erat redit, belli casum de integro temptaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 690:1)
atque ita media nocte profectus ut prima luce aggressus falleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 707:1)
ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum quantum accelerare poterat effuso agmine isset, improviso aggressus est Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 717:1)
cum Pellam venisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 744:1)
consul postquam profectum Persea audivit, ad Gonnum castra movet, si potiri oppido posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 747:1)
cum exercitus parte profectus in Achaiam Phthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas voluntate incolentium recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 750:3)
responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 8:1)
quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 38:1)
legati Carthaginiensium tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 71:2)
gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique ut ea quae pollicerentur ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 74:1)
die tantum statuta profectus a Lychnido duodecim milia ab urbe ad quam tendebat posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 109:1)
et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 138:3)
Latinisque actis Marcius extemplo est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 164:6)
solum infestum esse Macedoniae latus quod ab Illyrico pateret cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romano si domuisset proximos Illyriorum Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus levium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 201:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION