라틴어 문장 검색

" Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut vita, debet esse conposita;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:4)
Ad virtutem bene a natura conpositus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:2)
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:1)
Quid me detines in eo, quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum conpositum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 10:1)
Quid mihi lusoria ista conponis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:1)
Ad rem commoveantur, non ad verba conposita;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 14:3)
Quare non est quod existimes ideo parum bene conpositum esse te, quod in Campania non es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 8:4)
Nulla placida est quies, nisi qua ratio conposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:3)
" Tunc ergo te scito esse conpositum, cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono vana circumstrepet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 14:2)
Ideo magi, qui forte Athenis erant, inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:2)
Itaque sic animum conponamus, ut quicquid res exiget, id velimus et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 3:5)
Sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et conpositus ac probus voltus et conveniens prudenti viro gestus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 5:6)
Quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conposite sedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 36:3)
apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque conponitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 45:2)
Hoc eius bonum, quo victis partibus non potest vinci, par erat illi bono, quo victor rediret in patriam et conponeret pacem?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION