라틴어 문장 검색

Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum.
(불가타 성경, 미카서, 2장1)
Qui comedunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringunt et secant sicut carnem assam in lebete et quasi carnem in medio ollae.
(불가타 성경, 미카서, 3장3)
Et respondit mihi Dominus et dixit: " Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장2)
Numquid non repente consurgent, qui mordeant te, et evigilabunt agitantes te, et eris in rapinam eis?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장7)
Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis eam nunc? Numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris?
(불가타 성경, 하까이서, 2장3)
Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: "Auferte vestimenta sordida ab eo". Et dixit ad eum: "Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis".
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장4)
Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장15)
Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra.
(불가타 성경, 말라키서, 1장10)
Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 2장12)
et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장7)
" Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장29)
Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장32)
Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장64)
Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장73)
Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea sua, et non erat qui eos terreret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION