라틴어 문장 검색

Non enim dicentur tantum illa, sed probabuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:3)
Quo obligato a medicis cum minus sanguinis haberet, minus virium, animi idem, iam non tantum Caesari sed sibi iratus nudas in vulnus manus egit et generosum illum contemptoremque omnis potentiae spiritum non emisit, sed eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 8:2)
Facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum viros hoc momentum efflandae animae contempsisse, sed quosdam ad alia ignavos in hac re aequasse animum fortissimorum, sicut illum Cn.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 9:2)
conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis, sed qualem velis, videas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 3:3)
Idem animis quoque evenit, quos inmoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam, sed etiam in suam utuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 4:5)
Non imitatur tantum illam, sed vincit et praeterit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:2)
Non tantum delectatus, sed gavisus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 2:1)
At illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum inminens in caput suum avertere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 4:2)
Tu istic habes Aetnam, editum illum ac nobilissimum Siciliae montem, quem quare dixerit Messala unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:1)
Non tantum corpori, sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 4:1)
Videre ebrios per litora errantes et comessationes navigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia, quae velut soluta legibus luxuria non tantum peccat, sed publicat, quid necesse est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 4:3)
adiuvare nos possunt non tantum qui sunt, sed qui fuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 7:7)
Tantum sapienti sua, quantum deo omnis aetas patet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 11:7)
quaedam animum habent, quaedam tantum animam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 14:8)
Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissiman incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putans bonam mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION