라틴어 문장 검색

Vos ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones desitae populi Romani in hac provincia haberi.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:7)
Compluris interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae de pace agerent regiaque munera Domitio ferrent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:1)
Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace atque amicitia mittere ad Domitium, cum hoc ipso crederet facilius eum decipi posse.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:1)
At contra spes pacis Domitio in isdem castris morandi attulit causam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:2)
Non tantum indutiis factis sed prope iam [pace] constituta opera [cum] complanarent custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus — si tamen in omnibus fuit Cassius:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:8)
tempus vero colloquio non dare neque accessurum polliceri magnam pacis desperationem afferebat.
(카이사르, 내란기, 1권 11:4)
Atque haec Caesar ita administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non existimaret;
(카이사르, 내란기, 1권 26:4)
mandat, ut Libonem de concilianda pace hortetur;
(카이사르, 내란기, 1권 26:7)
Quibus confirmatis rebus se statim signa translaturos confirmant legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt.
(카이사르, 내란기, 1권 74:6)
se, qui etiam bona condicione, et loco et tempore aequo, confligere noluerit, ut quam integerrima essent ad pacem omnia;
(카이사르, 내란기, 1권 85:4)
illius denique exercitus milites, qui per se de concilianda pace egerint;
(카이사르, 내란기, 1권 85:6)
ipsos duces a pace abhorruisse;
(카이사르, 내란기, 1권 85:9)
Nihil horum ad pacandas Hispanias, nihil ad usum provinciae provisum, quae propter diuturnitatem pacis nullum auxilium desiderarit.
(카이사르, 내란기, 1권 85:15)
Hanc unam atque extremam esse pacis condicionem.
(카이사르, 내란기, 1권 85:25)
Hoc unum esse tempus de pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur;
(카이사르, 내란기, 3권 10:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION