라틴어 문장 검색

neque tamen protinus cesserit orator, quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 33:3)
nam et gentium simul universarum elevata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 36:2)
is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris, ut totam causam familiariter norit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 38:3)
nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 78:5)
quod sane non utique ab oratore desideratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 97:2)
cuius rei probatio est, quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus ilia repetunt, ipsi nullum novum et quod dictum non sit inveniunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 214:2)
sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa ad graves, acutos, medios nervorum sonos fertur, sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 219:1)
aut enim sibi ipse respondet orator aut quod illic interrogatur, hic fere sumitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 225:2)
propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator, sed acciperet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 263:2)
nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:2)
est tamen interim oratoris efficere, ut quid aut contrarium esse aut a causa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae potius causae videatur esse coniunctum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 305:1)
fiduciam igitur orator prae se ferat semperque ita dicat, tanquam de causa optime sentiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 339:3)
ieiuna tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 344:3)
de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse videam, non tacebo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 348:2)
nam si contingeret semper controversa confessis probare, vix esset in hoc genere usus oratoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 363:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION