라틴어 문장 검색

sed plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:1)
quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:2)
Quod mihi nuper in Tusculano in- cohavisti de oratoribus, quando esse coepissent, qui etiam et quales fuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:4)
Graccho Gaioque Carbone talis mens ad rem publicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 1:2)
Nulla res magis penetrat in animos eosque fingit format flectit talisque oratores videri facit, qualis ipsi se videri volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 1:4)
Quali enim te erga ilium perspicio, tali ilium in te voluntate iudicioque cognovi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:4)
qualis vero sit orator ex eo quod is dicendo efficiet poterit intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:5)
Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:11)
Quos enim ne e Graecis quidem quisquam imitari potest, his tu comparas hominem Tusculanum nondum suspicantem quale esset copiose et ornate dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:3)
quanti autem et quales tu videris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 3:3)
quorum alter remissus et lenis et propriis verbis comprendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non talis qualem tu eum, Brute, iam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis genere commotior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 1:2)
unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:4)
Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quale est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto genere verborum, in quo fuit Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius Aeschines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:5)
Ego vero, inquit, et ista quae dicis video qualia sint et Hortensium magnum oratorem semper putavi maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu afuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장2)
Ac si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui in hoc ipso, in quo exultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION