라틴어 문장 검색

bellum in Hispania quinto post anno motum est quam simul cum Punico bello fuerat finitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 323:1)
Regibus exactis cum Coriolano Marcio duce legiones Volscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id agmen, quo obruta haec urbs esset, matronae averterunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 64:2)
quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt, ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut erant, moenia urbem intrarint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 447:1)
ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 41:1)
quinto die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 258:3)
eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemviri cum adissent, renuntiaverunt ieiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 422:1)
per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 41:1)
consul circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum campum descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 426:1)
quinto die Romani processere in medium campi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 433:2)
senatus consultum in M'. Acilii sententiam, qui Antiochum Aetolosque devicerat, factum est ut Aetoli eo die iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum diem Italia excedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 564:1)
a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 667:4)
acie media urgebantur acriter a quinta legione:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 377:1)
C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto, die quinto in Cephallaniam transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 514:1)
comitia consularia ante diem quintum kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 121:1)
itaque cum alii legatos in vincula coniciendos censerent, alii praecipites sine responso agendos e castris, pronuntiavit consul post diem quintum decimum se responsum daturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 435:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION