라틴어 문장 검색

"Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi, Pauli atque Petri nobilis cruore, unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno, vidit superba morte laureatum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.4)
quin ipse ferrum stringit et plenus Deo reges superbos mole praedarum graves pellit fugatos, sauciatos proterit, frangit catenas et rapinam liberat:
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 6)
"frangit Deus omne superbum, magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 173)
ingemuit tam triste nefas fortissima virtus Sobrietas, dextro socios decedere cornu invictamque manum quondam sine caede perire.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 189)
"caedibus insignis murali et strage superbus subcubuit capto victis ex hostibus auro, dum vetitis insigne legens anathema favillis maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1146)
haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis desiluit tantique operis Concordia consors metatura novum iacto fundamine templum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1238)
Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 224)
Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbirem aureum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 592)
Non cognosco vestrum tam superbum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8109)
Reddi patri autem cui tu nihil dicas viti, Superbum est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2108)
hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:6)
Miratur molem Aeneas, magalia quondam, miratur portas strepitumque et strata viarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 27:3)
"O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:2)
arte laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 35:16)
Cum venit, aulaeis iam se regina superbis aurea composuit sponda mediamque locavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION