라틴어 문장 검색

Pronuntiavit Nigidius Apollinem Ianum esse Dianamque Ianam, adposita d littera quae saepe i litterae causa decoris adponitur, reditur redhibetur redintegratur et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 8:1)
Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, servus ad Tiberim in cista detulit, pervectumque Hostiam inde in agrum Laurentem ad patris villam nocturno itinere perduxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:1)
cuius vertex insignitus calatho et altitudinem sideris monstrat et potentiam capacitatis ostendit, quia in eum omnia terrena redeunt, dum inmisso calore rapiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:5)
Tunc aliis codicillis conscriptis signatisque consuluit, an Romam perpetuo bello rediturus esset?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 16:1)
Quid amplius, inquit, mihi facturus es, nisi ut Dyrrhachium eam et redeam?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 6:2)
ubi redit, ait se omnia audivisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:6)
neque eam praetores aut tribuni, ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent, et ebrii de rei publicae salute consulerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 4:3)
Si fratrem Pollux alterna morte redemit, Itque reditque viam toties.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 4:1)
Hei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 6:1)
unde progrediens modo mediterranea modo maritima iuncta describit, inde rursus ad utrumque situm cohaerentium locorum disciplina describentis velut iter agentis accedit, nec ullo saltu cohaerentiam regionum in libro suo hiare permittit, sed hoc viandi more procedens redit unde digressus est, et ita finitur quicquid enumeratio eius amplectitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 3:1)
inde mox redit Caere et Pyrgos et Graviscas, loca urbi proxima, quibus ducem Asturem dedit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 4:5)
Asper acerba tuens retro redit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 30:1)
Redeunt, referunt petita rumore secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 37:3)
Camuris peregrinum verbum est, id est in se redeuntibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:4)
Veretur enim ne in ipso discessu classi noceant, dum raptu nimio tamquam per fugam redeunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION