라틴어 문장 검색

nunc audientes quia denuo Tankradus Femiam obsederat, et Brodoan nihil adversus eum poterat, nuntios Tankrado miserunt quomodo sibi in auxilium et ultionem sanguinis [0664A] patris sui venirent, si utile et acceptum sibi suisque videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:2)
Post haec diebus aliquot transactis, nuntiatum est regi quomodo negotiatores Babylonii adfuturi essent trans flumen Jordanem in umbra et silentio noctis, ac descensuri ad Sur, Baurim et Sagittam ad mittendas merces Damascum, et multum praedae posse eum ex his capere, et gentis suae inopiam sublevare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 70:1)
- Quod Christiani navale certamen inierunt contra Babylonios, in auxilium Sidoniis missos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 95:3)
Ad haec Turci ab insidiis erumpentes, Gervasium et suos ex omni parte coronantes, gravi cursu oppresserunt, arcum et sagittam in eos incessanter intorquentes, quos nequidquam in fugam missos ad montana redire passi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:2)
camerarii vero ac privati et consilii illius capti et in custodiam missi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:7)
Qui illico illi misit nuntios, [0679B] ut ad se ingrederetur, in fide a suis susceptus primoribus, et habito secum pacis colloquio, quantum vellet pecuniae dono imperatoris reciperet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:2)
Obsidione itaque locata, Baldewino regi Jerusalem nuntios misit, quomodo Tripolin obsederit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 18:2)
Quingenti milites in armis et lorica a rege Babyloniae missi, qui urbem cum civibus defensarent, audito facto foedere de urbis traditione in manu Christianorum, subterraneo habitaculo, quod miro opere murali aedificatum erat, absconditi sunt a facie introeuntium et urbem perlustrantium:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:1)
quoniam dierum curriculis nulla a rege Babyloniae auxilia mitterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:2)
Hac Baldewini super injuriis Tankradi audita querimonia, rex consilio suorum Tankrado legationem Antiochiae misit, ut ad eum et primos exercitus Christianorum descenderet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:1)
nullus ad injuriam in eum manum mitteret, nisi ut subveniret, et animam pro fratribus singuli ponerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:4)
Verum fideles Christo, cognito decreto et adventu illorum, Rames, Assur, Joppen, Caiphas, Caesaream undique miserunt ad universos regi Baldewino obedientes, ut sine mora die ac nocte Jerusalem festinarent, urbem et ejus arcem ab hostili assultu defensarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:2)
Rogaverunt etiam ut eis viros sagittarios et defensores urbis in auxilium mitteret in conventione solidorum, viginti millium byzantiorum sibi suisque dare promittentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:2)
Hujus itaque matronae adventu et gloria audita, rex tres naves, quas vocant galeidas fetas viris egregiis et marino certamine peritissimis, misit illi in occursum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:6)
Quod viri et milites Ptolemaide a moenibus speculantes, et Christianorum galeidas defecisse, consilio facto, ducentos ad subveniendum illis mittere constituerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION