라틴어 문장 검색

iste enim est cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 122:1)
quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait quod Demetrium Romam miseris, et hortatur ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 125:1)
et quoniam maiorem filium secum duceret, minorem ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 250:2)
utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 336:1)
Celtiberi, qui profecti erant a domo deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum imbres remiserunt, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 386:1)
cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de caelo quod comitia turbaret, intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 507:1)
omnibus instantibus qui aderant dexteras fidemque dedere remittere vere ac finire odium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 556:1)
ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis quae Gallis imperaverat, ad collegam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 54:1)
ceteri centuriones remissa appellatione ad dilectum oboedienter responderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 368:2)
Carvilius, ad ipsam rem ex Graecia remissus ab Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 378:2)
vicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut comprobaretur prior legatio Marci, et eodem rursus in Graeciam cum . . . quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera uti e re publica maxime visum esset agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 501:2)
omnibus gratiae actae, remissum omnibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 572:1)
has praetor, quia nusquam erat maritimum bellum, remisit sociis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 607:2)
inde atque Attalo domum remissis, Misageni Numidisque hiberna in proximis Thessaliae urbibus distribuit, et partem exercitus ita per totam Thessaliam divisit ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 749:1)
extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua una barbarus inops impelli ad bellum poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 228:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION