라틴어 문장 검색

tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 653:1)
additum deinde omnium maxime tempestivo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret senatus ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 662:1)
cum commoditas iuvaret rem familiarem saltem adquiescere eo tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 665:1)
tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare tam id laetum patribus civibus universis nec prosperum fore quam ipsi crederent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 666:1)
postremo indicto iam tributo edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros si quis in militare stipendium tributum non contulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 668:2)
et lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 672:1)
fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus Q. Quinctius Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L. Furius Medullinus tertium M'. Aemilius Mamercus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 674:1)
ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 676:1)
tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium M'. Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 677:1)
Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 679:2)
LEX de conubio patrum et plebis a tribunis contentione magna patrihus repugnantibus perlata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha1)
tribuni * * plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha2)
Cossus Cornelius tribunus militum occiso Tolumnio, Veientum rege, opima spolia secunda rettulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha10)
Postumius tribunus militum propter crudelitatem ab exercitu occisus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha18)
quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION