라틴어 문장 검색

beneficium esse, quod alienus det (alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare) ;
(세네카, 행복론, Liber III 79:3)
Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 79:3)
Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 80:2)
est aliquando gratus etiam qui ingratus videtur, quem mala interpres opinio contrarium tradidit.
(세네카, 행복론, Liber IV 101:1)
" Ideo omnia illi succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo posse aliquid intervenire, quod destinata pro- hibeat.
(세네카, 행복론, Liber IV 165:4)
Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tamquam non ducere sed sequi debeat.
(세네카, 행복론, Liber VI 209:7)
opinio illum nostra ac sua obligat poenae.
(세네카, 행복론, Liber VII 40:7)
Video istic diplomata et syngraphas et cautiones, vacua habendi simulacra, umbracula avaritiae quaedam laborantis, per quae decipiat animum inanium opinione gaudentem.
(세네카, 행복론, Liber VII 56:3)
Nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi sacrarum opinionum conditores nobis nati sunt, nobis vitam praeparaverunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 84:5)
quilibet nostrum debuisset adversus opiniones malignas satis fiduciae habere in bona conscientia, principes multa debent etiam famae dare.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 94:4)
Principis maior est fortuna, quam ut solacio egeat, manifestiorque vis, quam ut alieno malo opinionem sibi virium quaerat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 126:3)
De verbo, ut mea fert opinio, controversia est, de re quidem convenit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:1)
ipse tibi, ne quid incertis opinionibus perturberis, indico me non esse miserum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 18:2)
Nunc in his, quae mala vocantur, nihil tam terribile ae durum invenio quam opinio volgi minabatur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 25:2)
Ignominia tu putas quemquam sapientem moveri posse, qui omnia in se reposuit, qui ab opinionibus vulgi secessit ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION