라틴어 문장 검색

Tankradus autem virtutem et exercitum ejus intolerabilem et copiosum accrevisse intelligens, quantumcunque cum suis perterritus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:4)
Adfuerunt enim illic latentes Arabum insidiae, qui ab Ascalone descenderant in montium latebrosa cacumina videre et intelligere de combustione et populatione regionis, et aliquibus adversari sibi incaute de exercitu occurrentibus in ultione praedarum et flammarum quas passi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:8)
Qui benigne viros commendans et hospitari praecipiens, nequaquam de hoc tam subito se posse respondere profitetur, donec, convocatis optimatibus suis, a domino patriarcha, consilium inierit, quid utilius et opportunius insistere valerent, et non frustra tam voluntarium vexaret exercitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 4:4)
Sic fieri juxta regis mandatum universi concesserunt, et ejus legationem in portu Japhet praestolari, et per omnia obedire usque ad sanguinem responderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:8)
Quod subito Hugo et sui equites intelligentes, qui in latere montium erant, sine mora inter angustas et scopulosas fauces laxis frenis revolant, plurimum cum hostibus committentes et suis peditibus subvenientes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:6)
Haec Christiani et Armenii cives intelligentes, exterriti sunt vehementer, eo quod [0663B] rursus dominio gentilis tyranni Brodoan subderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:2)
Quibus Tankradus in omni mansuetudine sic respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:3)
Turci itaque et eorum ductores haec a suis intelligentes, et multum eis de omnibus quae referebant credentes, magna formidine concussi fugam inierunt, undique coelum et terram nocte operiente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 50:6)
Intelligens itaque quoniam Christiani essent, sacerdotem illorum accersivit sciscitaturus ab eo de novo praesidio et Turcorum intentione, ac de omnibus ab eo consilium requisivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 54:5)
Tankradus hanc Turci constantiam in liberatione Baldewini intelligens, castra amovit ab obsidione;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:6)
Quod praepositus civitatis Accaron intelligens, regi noctu festinata legatione fecit innotescere quominus provisis hostilis turba nocere posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:3)
His rex auditis, habito cum suis consilio, sic in haec verba respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:4)
Tankradus in virtute magna hunc intelligens advenisse, accitis usquequaque viris suis, ab urbe Antiochia illic occurrit, ad eumdem portum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 10:2)
alioqui sibi nihil super his velle respondere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:3)
Sed Bertrannus pro sacramento facto, nihil se adversus imperatorem, aut ejus civitatem, acturum respondit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION