라틴어 문장 검색

nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:6)
est enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:8)
est enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, ferre sapientis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:2)
etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desi- deraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus, hunc autem aut praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum illius ingeni, voce erudita et Romanis Graecisque auribus digna spoliatum atque orbatum videret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 1:1)
quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis- que facile traduxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:4)
Fuit Gracchus diligentia Corneliae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:3)
vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis ut temporibus illis eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 1:1)
In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 2:3)
doctus vir et Graecis litteris eruditus, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:3)
de amore, de tormentis, de rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 3:2)
Grandis est verbis, sapiens sententiis, genere toto gravis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:4)
iam Q. Catulus non antiquo illo more, sed hoc nostro, nisi quid fieri potest perfectius, eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장1)
Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:7)
Balbi docti et eruditi hominis in utraque re consideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 1:2)
Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio vulgi discreparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION