라틴어 문장 검색

tradit C. Plinius, Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud principium ponti laudes et grates reversis legionibus habentem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장3)
quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus non ideo decretum patri suo caelum, ut in perniciem civium is honor verteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장4)
transgressus Danuvium, qua Noricam provinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut profugus aut supplex sed ex memoria prioris fortunae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장2)
Thraeciaque omni potitus scripsit ad Tiberium structas sibi insidias, praeventum insidiatorem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장8)
concurrentis desertores per manipulos componit, armat lixas traiectisque in continentem navibus vexillum tironum in Syriam euntium intercipit, regulis Cilicum ut se auxiliis iuvarent scribit, haud ignavo ad ministeria belli iuvene Pisone, quamquam suscipiendum bellum abnuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장4)
neque enim eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres inter scriptores haberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장9)
Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostis suos ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장1)
* * scripsissent expostulantes, quod haud minus Tiberius quam Piso abnuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장7)
Tum demum Tiberius ortum patratumque bellum senatu scripsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장1)
neque quisquam scriptor tam infensus extitit ut Tiberio obiectaret, cum omnia alia conquirerent intenderentque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장6)
tum quod antiquis scriptoribus rarus obtrectator, neque refert cuiusquam Punicas Romanasne acies laetius extuleris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장7)
an illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장5)
id ego, a scriptoribus annalium non traditum, repperi in commentariis Agrippinae filiae quae Neronis principis mater vitam suam et casus suorum posteris memoravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장6)
nam scriptores in eo dissentiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 65장2)
scripsitque haec Tiberio neque nos originem finemve eius rei ultra comperimus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION