라틴어 문장 검색

sed cum alter non multum, quod quidem exstaret, et id ipsum adulescens, alter nihil admodum scripti reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putavi, ut, cum etiam nunc vivam illorum memoriam teneremus, hanc immortalem redderem, si possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 8:2)
atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:5)
Antiquissimi fere sunt, quorum quidem scripta constent, Pericles atque Alcibiades et eadem aetate Thucydides, subtiles, acuti, breves, sententiisque magis quam verbis abundantes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 93:1)
multa Lysiae scripta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 93:4)
Sed in eo genere, in quo quale sit quid, ambigitur, exsistit etiam ex scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest esse nisi ex ambiguo controversia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:1)
nam illud ipsum, quod scriptum a sententia discrepat, genus quoddam habet ambigui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:2)
quod tum explicatur, cum ea verba, quae desunt, suggesta sunt, quibus additis defenditur sententiam scripti perspicuam fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:3)
ex contrariisque scriptis si quid ambigitur, non novum genus nascitur, sed superioris generis causa duplicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:4)
idque aut numquam diiudicari poterit aut ita diiudicabitur, ut referendis praeteritis verbis id scriptum, quodcumque defendemus, suppleatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:5)
Ambiguorum autem cum plura genera sunt, quae mihi videntur ei melius nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare, qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum in omni consuetudine vel sermonis vel scripti, cum idcirco aliquid ambigitur, quod aut verbum aut verba sint praetermissa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 111:1)
Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum, quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 112:1)
nusquam enim tam quaeritur, quale sit genus ipsum rei quam in scripto, quod totum a facti controversia separatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 112:2)
cum scriptum ita sit si mihi filivs genitvr, isqve privs moritvr, et cetera, tvm mihi ille sit heres, si natus filius non sit, videaturne is, qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:3)
Saepe enim audivi poetam bonum neminem - id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt - sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam adflatu quasi furoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 194:2)
Quod nisi puberem te, inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 224:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION